Haller's Concordance: SIDERA
- defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi Isa. 47:13
- sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt Bar. 6:59
- si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus Abd. 1:4
- et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare 2 Ma. 9:10
- propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis Heb. 11:12
- fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est Jude 1:13