Haller's Concordance: SIGNACULUM
- restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum Job 38:14
- pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum Cant. 8:6
- quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me Sir. 22:33
- et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore Ezec. 28:12
- in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum Agg. 2:23
- et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11
- si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 1 Cor. 9:2
- sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 2 Tim. 2:19
- et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 4 Esd. 7:104
- et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 4 Esd. 10:23