dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum Gen. 4:15
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Gen. 9:12
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Gen. 9:13
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram Gen. 9:17
et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos Gen. 17:11
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum Ex. 3:12
ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud Ex. 8:23
erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti Ex. 12:13
et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto Ex. 13:9
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto Ex. 13:16
loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos Ex. 31:13
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur Num. 17:10
et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos Dt. 6:8
si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum Dt. 13:1
hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum Dt. 18:22
nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum Josu. 2:12
si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josu. 2:18
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides Josu. 4:6
et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me Judg. 6:17
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens Judg. 6:39
signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent Judg. 20:38
hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 1 Ki. 2:34
si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum1 Ki. 14:10
et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum1 Ki. 20:20
deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est 3 Ki. 13:3
altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini 3 Ki. 13:5
tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum 4 Ki. 19:29
dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini 4 Ki. 20:8
cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus 4 Ki. 20:9
in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum2 Par. 32:24
sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 2 Par. 33:7
quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi Tob. 5:2
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, Esther 8:4
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signumJob 16:12
dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui Ps. 60:4
fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me Ps. 86:17
aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus Wis. 5:13
non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae Wis. 16:6
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino Sir. 32:8
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum Sir. 42:19
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi Sir. 43:6
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione Sir. 43:7
quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel Sir. 49:13
et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet Isa. 5:26
pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra Isa. 7:11
propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel Isa. 7:14
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion Isa. 8:18
in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum Isa. 11:10
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae Isa. 11:12
super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces Isa. 13:2
omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis Isa. 18:3
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos Isa. 19:20
et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam Isa. 20:3
mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem Isa. 30:17
laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam Isa. 33:23
tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum Isa. 37:30
hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est Isa. 38:7
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini Isa. 38:22
haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt Isa. 49:22
pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur Isa. 55:13
transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos Isa. 62:10
et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isa. 66:19
levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam Jer. 4:6
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus Jer. 32:44
et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum Jer. 44:29
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2
super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis Jer. 51:12
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum Jer. 51:27
DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam Lam. 3:12
et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel Ezec. 4:3
ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas Ezec. 16:25
insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos Ezec. 20:12
et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester Ezec. 20:20
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Mt. 12:38
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Mt. 12:39
et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis Mt. 16:1
non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit Mt. 16:4
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Mt. 24:3
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate Mt. 24:30
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum Mt. 26:48
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum Mk. 8:11
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signumMk. 8:12
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari Mk. 13:4
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite Mk. 14:44
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Lk. 2:12
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Lk. 2:34
et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo Lk. 11:16
turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti Lk. 11:30
interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient Lk. 21:7
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis Jn. 2:18
hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam Jn. 4:54
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Jn. 6:14
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Jn. 6:30
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant Jn. 10:41
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signumJn. 12:18
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis Acts 4:22
et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 1 Cor. 14:22
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17
et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari Apoc. 7:2
et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4
et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim Apoc. 12:1
et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata Apoc. 12:3
et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1