Haller's Concordance: SILVAE
- ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 1 Ki. 23:19
- et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani 3 Ki. 10:17
- posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae Ps. 104:20
- secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam Sir. 28:12
- obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei Bar. 5:8
- et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam. 4 Esd. 4:16
- et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos. 4 Esd. 4:19
- quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. 4 Esd. 4:21