Haller's Concordance: SILVAM
- sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet Dt. 19:5
- ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim Josu. 17:15
- quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes Ps. 83:14
- extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium Eccl. 2:6
- ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit Jas. 3:5
- et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem 4 Esd. 4:13
- et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem. 4 Esd. 4:15
- omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. 4 Esd. 15:62