Haller's Concordance: SILVARUM
- pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum Josu. 15:9
- Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum Josu. 15:60
- mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium Ps. 50:10
- sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo Cant. 2:3
- et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti Isa. 7:2
- Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum Jer. 26:18
- fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum Ezec. 15:2
- propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem Ezec. 15:6
- propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum Mic. 3:12
- et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat Mic. 5:8
- et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. 4 Esd. 15:42