Haller's Concordance: SIMILE
- homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis Ex. 30:38
- dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam Num. 22:30
- ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile Dt. 13:11
- non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem 2 Par. 35:18
- quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos Isa. 66:8
- quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis Ezec. 18:14
- Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum. Dan. 11:29
- aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo Mt. 13:24
- aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo Mt. 13:31
- aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum Mt. 13:33
- simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum Mt. 13:44
- iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas Mt. 13:45
- iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti Mt. 13:47
- simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam Mt. 20:1
- simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Mt. 22:2
- secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum Mt. 22:39
- tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae Mt. 25:1
- secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est Mk. 12:31
- dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud Lk. 13:18
- simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Lk. 13:19
- et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei Lk. 13:20
- simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Lk. 13:21
- genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Acts 17:29
- et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro Apoc. 4:6
- et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti Apoc. 4:7
- habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum Apoc. 21:11
- et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo Apoc. 21:18