Haller's Concordance: SIMILEM
- dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui Gen. 2:18
- dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero Gen. 41:39
- prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi Dt. 18:18
- qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei 2 Ki. 9:8
- decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum 4 Ki. 25:17
- haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos Ps. 50:21
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere Wis. 15:16
- omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi Sir. 13:19
- omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur Sir. 13:20
- creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos Sir. 17:5
- et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur Sir. 28:4
- mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se Sir. 30:4
- similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit Sir. 45:2
- excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi Sir. 45:7
- cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei Isa. 40:18
- cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem Isa. 46:5
- cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus Mt. 11:16
- et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream Apoc. 1:13
- et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam Apoc. 14:14