Haller's Concordance: SIMILI
- nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus Gen. 41:21
- filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit Ex. 21:31
- quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt Ex. 26:3
- veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent Judg. 21:14
- et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum 3 Ki. 7:8
- dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam Tob. 8:12
- et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas Job 40:9
- simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus Wis. 18:11
- omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur Sir. 13:20
- sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes Jude 1:7