Haller's Concordance: SIMILIA
- quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia Num. 23:10
- et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth Judg. 8:8
- haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat Tob. 1:8
- poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos Job 16:4
- cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei Job 23:14
- propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt Wis. 16:1
- simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus Wis. 18:11
- volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur Sir. 27:10
- ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt Bar. 6:62
- et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas Ezec. 5:9
- relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa Mk. 7:8
- rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis Mk. 7:13
- invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur Gal. 5:21
- et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco Apoc. 13:11