Haller's Concordance: SIMONI
- dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin 1 Ma. 5:17
- et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin 1 Ma. 5:20
- post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 1 Ma. 9:37
- rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 13:36
- Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem 1 Ma. 14:20
- et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti 1 Ma. 14:23
- sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius 1 Ma. 14:25
- et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti 1 Ma. 15:1
- et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 15:2
- si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 1 Ma. 15:21
- exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum 1 Ma. 15:24
- et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus 1 Ma. 16:1
- et inposuit Simoni nomen Petrus Mk. 3:16
- et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Lk. 7:44
- dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni Lk. 24:34
- cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos Jn. 21:15