Haller's Concordance: ASCENDAT
- manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis Gen. 44:33
- dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini Ex. 10:12
- nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra Ex. 34:3
- tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant Num. 21:17
- et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos Josu. 7:3
- ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum 1 Ki. 9:13
- et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 3 Ki. 22:20
- et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio 2 Par. 18:19
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat 2 Par. 36:23
- quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem 1 Esd. 1:3
- quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum Eccl. 3:21
- non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius Jer. 51:3
- qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum Jer. 51:50