Haller's Concordance: SIMPLICITATEM
- scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17
- adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam Job 31:6
- Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me Ps. 7:8
- sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax Ps. 37:37
- ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 2 Cor. 9:11