Haller's Concordance: SIMPLICITER
- sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet Dt. 19:5
- oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi Ps. 101:6
- custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter Pr. 2:7
- qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit Pr. 10:9
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant Pr. 11:20
- qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel Pr. 28:18
- et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum Mic. 2:8
- neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur 2 Ma. 6:6