Haller's Concordance: SIMULACRUM
- non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo Num. 23:21
- cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius 1 Ki. 19:16
- insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron 3 Ki. 15:13
- sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 2 Par. 15:16
- et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem 2 Par. 33:15
- forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur Isa. 40:20