Haller's Concordance: SIMULQUE
- loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
- Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur Isa. 31:3
- alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 2 Ma. 8:14
- cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi Mk. 6:22