Haller's Concordance: SINISTRA
- et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum Gen. 48:13
- reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lev. 14:29
- qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Judg. 20:16
- longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria Pr. 3:16
- cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius Eccl. 10:2
- et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam Ezec. 39:3
- et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 1 Ma. 5:46
- te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua Mt. 6:3
- et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu. 3 Esd. 4:30