Haller's Concordance: SINISTRIS
- filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris Ex. 14:29
- cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis Judg. 7:20
- ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris 3 Ki. 22:19
- ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz 2 Par. 3:17
- fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur 2 Par. 4:6
- fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 2 Par. 4:7
- necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 2 Par. 4:8
- at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris 2 Par. 18:18
- similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor Ezec. 1:10
- et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius Zach. 4:3
- et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc 1 Ma. 6:45
- et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris Mt. 25:33
- tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
- tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris Mt. 27:38
- et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius Mk. 15:27
- et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris Lk. 23:33
- in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 2 Cor. 6:7
- introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta. 4 Esd. 7:7