Haller's Concordance: ASCENDEBAT
- sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae Gen. 2:6
- evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas Gen. 38:12
- cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum Judg. 6:3
- et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini 1 Ki. 1:3
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum 1 Ki. 5:12
- porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans 2 Ki. 15:30
- in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia 3 Ki. 18:44
- cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini 4 Ki. 12:10
- et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui Jud. 12:8
- et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. 4 Esd. 11:1