Haller's Concordance: SIVE
- quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram Gen. 24:49
- manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem Ex. 19:13
- si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis Ex. 22:2
- si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet Ex. 22:4
- si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit Ex. 22:6
- quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt Ex. 29:34
- quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret Lev. 1:10
- quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino Lev. 3:1
- si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Lev. 3:6
- anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit Lev. 5:2
- et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius Lev. 5:6
- sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines Lev. 6:3
- sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur Lev. 7:10
- et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis Lev. 7:21
- et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt Lev. 11:35
- et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum Lev. 11:40
- quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est Lev. 11:42
- cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti Lev. 12:6
- homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius Lev. 13:2
- et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem Lev. 13:19
- caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem Lev. 13:24
- vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos Lev. 13:29
- sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus Lev. 13:42
- vestis lanea sive linea quae lepram habuerit Lev. 13:47
- duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum Lev. 14:22
- et turturem sive pullum columbae offeret Lev. 14:30
- et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua Lev. 14:37
- eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos Lev. 16:29
- homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra Lev. 17:3
- et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam Lev. 17:8
- turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis Lev. 18:9
- vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos Lev. 20:27
- sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis Lev. 22:28
- et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur Lev. 24:16
- aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester Lev. 24:22
- primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt Lev. 27:26
- omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino Lev. 27:28
- omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur Lev. 27:30
- loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint Num. 5:6
- loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare Num. 6:2
- loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino Num. 9:10
- circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati Num. 11:8
- et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus Num. 15:3
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos Num. 15:5
- anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo Num. 15:30
- quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias Num. 18:15
- si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus Num. 19:16
- si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat Num. 30:13
- et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur Num. 31:20
- praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Dt. 1:16
- atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis Dt. 4:18
- sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes Dt. 12:15
- si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
- et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua Dt. 14:26
- hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum Dt. 18:3
- non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est Dt. 24:14
- maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen Dt. 27:22
- cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus Dt. 30:1
- et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino Judg. 2:5
- et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites Ruth 3:10
- et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 1 Ki. 2:14
- persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner 2 Ki. 2:19
- dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum 2 Ki. 2:21
- et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus 2 Ki. 15:21
- et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio 2 Ki. 18:3
- fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum 3 Ki. 7:10
- at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite 3 Ki. 20:18
- dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito 4 Ki. 4:13
- sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur 4 Ki. 7:4
- iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam 4 Ki. 13:19
- fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram 4 Ki. 22:2
- universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum 1 Par. 29:30
- et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem 1 Esd. 7:26
- respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos Tob. 6:8
- tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas Tob. 9:3
- Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum? Esther 4:11
- sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget Job 14:21
- sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri Job 37:13
- vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem Pr. 29:9
- dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum Eccl. 5:12
- et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit Eccl. 12:14
- una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium Wis. 17:17
- cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala Sir. 13:31
- et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni Sir. 41:6
- pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra Isa. 7:11
- et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel Isa. 17:6
- sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:6
- exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus Ezec. 21:16
- nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam Rom. 6:16
- habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei Rom. 12:6
- sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina Rom. 12:7
- sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus Rom. 14:8
- sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:22
- nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi 1 Cor. 8:5
- sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 1 Cor. 10:31
- etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 1 Cor. 12:13
- et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 1 Cor. 12:26
- caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 1 Cor. 13:8
- tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 1 Cor. 14:7
- sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 1 Cor. 14:27
- sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 1 Cor. 15:11
- sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 2 Cor. 1:6
- et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi 2 Cor. 5:9
- omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
- sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis 2 Cor. 5:13
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 2 Cor. 12:3
- scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber Eph. 6:8
- quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo Phil. 1:18
- secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem Phil. 1:20
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt Col. 1:16
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt Col. 1:20
- qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 1 Th. 5:10
- itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram 2 Th. 2:15
- subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 1 Pet. 2:13
- sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 1 Pet. 2:14
- ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27
- et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. Lao. 1:7