Haller's Concordance: ASCENDENTEM
- intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum Gen. 19:28
- quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis Osee 13:15
- et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:8
- si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius Jn. 6:62
- et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari Apoc. 7:2
- et stetit super harenam maris et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae Apoc. 13:1
- et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco Apoc. 13:11
- aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, 4 Esd. 12:11
- interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris, 4 Esd. 13:25
- et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem. 4 Esd. 13:32
- et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi: 4 Esd. 13:51