Haller's Concordance: SOCIIS
- et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci Gen. 14:15
- qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant Josu. 10:18
- cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens Josu. 10:27
- cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus Judg. 11:38
- interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab 2 Ki. 20:11
- infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere 4 Ki. 4:40
- iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis 4 Ki. 25:24
- praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient Job 17:5
- et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius Ezec. 37:16
- Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium: Dan. 2:17
- Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, Dan. A:26
- quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum 1 Ma. 8:24
- et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 1 Ma. 9:60
- noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis 1 Ma. 12:14
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Lk. 5:7