Haller's Concordance: SOCIOS
- surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josu. 8:10
- cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant Judg. 3:18
- et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari Judg. 9:41
- ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
- Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros 1 Ma. 8:20
- sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos 1 Ma. 8:31
- et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae 1 Ma. 12:49
- sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 1 Cor. 10:20
- sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse Phil. 1:7