Haller's Concordance: SOCIUS
- ait gradiamur simul eroque socius itineris tui Gen. 33:12
- surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei Gen. 35:3
- frater fui draconum et socius strutionum Job 30:29
- est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis Sir. 6:10
- pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris Sir. 13:2
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Rom. 11:17
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23