Haller's Concordance: SOCRUS
- dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur Ruth 2:19
- cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi Ruth 2:22
- descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus Ruth 3:6
- decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa Mk. 1:30
- surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea Lk. 4:38
- dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Lk. 12:53