Haller's Concordance: SODOMIS
- Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis Gen. 13:12
- necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis Gen. 14:12
- dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos Gen. 18:26
- et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem Mt. 11:23
- dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati Lk. 10:12
- qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit Lk. 17:29