Haller's Concordance: ASCENDERE
- fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti Gen. 41:43
- quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob Gen. 50:24
- dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum Ex. 19:23
- alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est Num. 13:31
- et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus Num. 14:40
- nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris Num. 14:42
- quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum Num. 20:5
- et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates Dt. 1:22
- et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri Dt. 1:26
- ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris Dt. 1:42
- ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat Josu. 2:6
- et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 3 Ki. 12:28
- misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 2 Par. 10:18
- quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se 1 Esd. 7:9
- ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii 2 Esd. 12:31
- adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere Job 36:33
- et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo Jer. 2:6
- propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans Ezec. 26:3
- et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel Ezec. 39:2
- ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei Amos 2:10
- misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus Amos 4:10
- numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene Amos 9:7
- Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus 2 Ma. 12:3
- et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas Mt. 14:22
- et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum Mk. 6:45
- Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me Acts 25:9
- quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum. 3 Esd. 1:52
- et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 3 Esd. 2:8
- et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis. 3 Esd. 5:3