Haller's Concordance: ABUNDANTIUS
- sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est Mt. 5:37
- fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant Jn. 10:10
- gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 1 Cor. 15:10
- nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos 2 Cor. 1:12
- nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 2 Cor. 2:4
- ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 2 Cor. 7:13
- et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum 2 Cor. 7:15
- ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 2 Cor. 11:23
- et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum Gal. 1:14
- et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui Phil. 1:14
- nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 1 Th. 2:17
- nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 1 Th. 3:10
- ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 1 Th. 5:13
- propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus Heb. 2:1
- in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum Heb. 6:17