Haller's Concordance: SOLITUDINES
- quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem 1 Esd. 9:9
- cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines Job 3:14
- conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis Ps. 9:6
- venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra Ps. 46:8
- quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te Isa. 49:19
- ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas Jer. 25:9
- cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas Jer. 25:12
- quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas Jer. 49:13
- et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium Ezec. 26:20
- idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae Ezec. 29:10
- in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 35:9