Haller's Concordance: SOLITUDO
- cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel Josu. 16:1
- relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas Isa. 24:12
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium Isa. 35:1
- generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te Jer. 2:31
- dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo Jer. 51:62
- ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum Joel 2:3
- sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 1 Ma. 1:41