Haller's Concordance: SOLLEMNI
- convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus 3 Ki. 8:2
- venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi 2 Par. 5:3
- et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 2 Esd. 8:14
- ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore: Esther 9:21
- ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni Lam. 2:7
- et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno Bar. 1:14
- quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini Osee 9:5
- et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa 1 Ma. 10:21
- gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante 2 Ma. 12:31
- et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae Lk. 2:41