Haller's Concordance: SOLLICITE
- custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos Dt. 4:9
- custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis Dt. 4:15
- quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam Dt. 13:14
- observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite Dt. 24:8
- at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes Lk. 7:4
- sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit 2 Tim. 1:17
- sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 2 Tim. 2:15
- Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit Tit. 3:13