Haller's Concordance: SOLLICITUDINEM
- Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath 1 Ma. 16:14
- ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio 2 Cor. 7:11
- igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo 2 Cor. 7:12
- non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans 2 Cor. 8:8
- gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi 2 Cor. 8:16
- volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne Col. 2:1
- cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Heb. 6:11
- omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 1 Pet. 5:7
- carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei Jude 1:3