Haller's Concordance: SOLUMMODO
- solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi Eccl. 7:29
- quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum Isa. 33:21
- nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis Acts 24:21
- solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis Heb. 9:10
- quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. 4 Esd. 4:21
- semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis. 4 Esd. 7:8
- neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. 4 Esd. 7:42
- et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi. 4 Esd. 7:54
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24
- ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. 4 Esd. 12:51
- et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi, 4 Esd. 13:9
- et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti. 4 Esd. 13:11