Haller's Concordance: SOLVE
- at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Ex. 3:5
- solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum Josu. 5:15
- converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos Ps. 85:4
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus Isa. 20:2
- excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion Isa. 52:2
- nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe Isa. 58:6
- dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est Acts 7:33
- dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate Apoc. 9:14