Haller's Concordance: SOLVENTES
- et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus Num. 15:3
- porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent Jud. 6:10
- et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum Mk. 11:5