Haller's Concordance: SOLVERE
- sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus Judg. 14:13
- dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere Judg. 14:14
- et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum Osee 5:13
- nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere Mt. 5:17
- et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius Mk. 1:7
- respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Lk. 3:16
- cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere Acts 13:25
- et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius Apoc. 5:2