Haller's Concordance: SOMNIA
- venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua Gen. 37:20
- erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia Gen. 41:12
- cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere Gen. 41:15
- non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia Lev. 19:26
- nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus Dt. 18:10
- consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas 1 Ki. 28:6
- dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam 1 Ki. 28:15
- transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum 2 Par. 33:6
- terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties Job 7:14
- multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia Eccl. 5:3
- ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time Eccl. 5:7
- vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes Sir. 34:1
- divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est Sir. 34:5
- multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis Sir. 34:7
- speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia Isa. 56:10
- qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal Jer. 23:27
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis Jer. 29:8
- Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege. Dan. 2:2
- et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt Joel 2:28
- et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
- propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec. 4 Esd. 13:19
- signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea. 4 Esd. 14:8