Haller's Concordance: SOMNO
- cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam Gen. 28:16
- et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis Gen. 45:26
- quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio Judg. 16:14
- dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo Judg. 16:20
- nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem Job 3:13
- sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo Job 14:12
- usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo Pr. 6:9
- qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno Sir. 22:8
- ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi Jer. 31:26
- et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo Zach. 4:1
- exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam Mt. 1:24
- Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo Lk. 9:32
- haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Jn. 11:11
- sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus Acts 20:9
- et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus Rom. 13:11