Haller's Concordance: SOMNUM
- spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas Ps. 76:5
- frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum Ps. 127:2
- si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem Ps. 132:4
- ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae Pr. 6:4
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit Eccl. 8:16
- illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes Wis. 17:13
- vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum Sir. 31:1
- filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat Sir. 42:9
- in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus Jer. 51:39
- et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius Jer. 51:57