Haller's Concordance: SOMNUS
- die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis Gen. 31:40
- si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus Pr. 3:24
- non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint Pr. 4:16
- dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum Eccl. 5:12
- somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur Sir. 31:24
- et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius Sir. 40:5
- ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi Jer. 31:26
- Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. Dan. 6:18
- et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine 1 Ma. 6:10