Haller's Concordance: SONABIT
- super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus Job 39:23
- et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius Isa. 5:30
- super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris Isa. 16:11
- sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion Jer. 6:23
- vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes Jer. 46:22
- arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon Jer. 50:42