Haller's Concordance: ASCENDISTI
- effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius Gen. 49:4
- catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum Gen. 49:9
- quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias 4 Ki. 1:4
- at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:6
- et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
- ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum Ps. 68:18
- onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta Isa. 22:1
- super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias Isa. 57:7