Haller's Concordance: SORTES
- qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes Josu. 18:10
- miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat 1 Par. 24:31
- miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus 1 Par. 25:8
- missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum 1 Par. 26:13
- et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan 2 Esd. 9:22
- sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi 2 Esd. 10:34
- et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. Esther 10:10
- sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur Pr. 16:33
- et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam Jonas 1:7
- Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes Lk. 23:34
- et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis Acts 1:26
- et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia. 3 Esd. 4:56