Haller's Concordance: SPATIUM
- et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius Gen. 30:36
- et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem Gen. 32:16
- sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam Josu. 3:4
- cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est Judg. 16:16
- donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit Pr. 18:16
- nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi Sir. 15:21
- adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem Isa. 49:20
- et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius 1 Ma. 12:25
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Mk. 6:31
- factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit Acts 5:7
- spatium enim habebit sicut ebdomada annorum. 4 Esd. 7:43
- convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere. 4 Esd. 8:5