Haller's Concordance: SPECIEM
- et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:12
- qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur Lev. 13:3
- fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 2 Par. 4:7
- et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis Job 5:24
- super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius Wis. 7:10
- multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt Wis. 14:20
- averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam Sir. 9:8
- propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit Sir. 9:9
- speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit Sir. 9:11
- ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie Sir. 25:28
- gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis Sir. 40:22
- aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant Bar. 6:23
- et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu Ezec. 1:27
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam Ezec. 43:3
- et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis Jn. 5:37
- per fidem enim ambulamus et non per speciem 2 Cor. 5:7
- habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita 2 Tim. 3:5
- et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia. 3 Esd. 8:58
- nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari. 4 Esd. 10:42
- exorna speciem vultus tui? 4 Esd. 15:54