Haller's Concordance: SPECIOSA
- nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb 1 Ki. 25:3
- ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni Cant. 2:13
- non est speciosa laus in ore peccatoris Sir. 15:9
- quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis Sir. 24:19
- quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium Sir. 25:7
- speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis Sir. 35:26
- civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius Isa. 27:10
- super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt Jer. 9:10
- BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius Lam. 2:2
- ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis Joel 1:19
- sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti Joel 1:20
- nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam Joel 2:22
- et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli Amos 1:2
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia Mt. 23:27
- et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum Acts 3:2