Haller's Concordance: SPEI
- erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae Ps. 94:22
- docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae Wis. 12:19
- ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei Sir. 24:24
- convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi Zach. 9:12
- Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti Rom. 15:13
- memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
- Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 1 Tim. 1:1
- Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus Heb. 3:6
- cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Heb. 6:11
- nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum Heb. 7:19
- teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit Heb. 10:23