Haller's Concordance: SPELUNCAS
- et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca Judg. 6:2
- et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram Isa. 2:19
- domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum Isa. 32:14
- leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina Nah. 2:12
- alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre 2 Ma. 6:11