Haller's Concordance: SPERO
- noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem Job 17:12
- et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero 2 Ma. 7:11
- cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero Rom. 15:24
- nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 1 Cor. 16:7
- non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis 2 Cor. 1:13
- scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse 2 Cor. 5:11
- spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi 2 Cor. 13:6
- spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt Phil. 2:19
- hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt Phil. 2:23
- simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis Ph'm 1:22
- plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit 2 Jn. 1:12
- spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen 3 Jn. 1:14
- nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae? 4 Esd. 4:35